- CLAUATRINI
- CLAUATRINIgens Hunnica. Hunnos enim et Avares, qui exstructis novem Hagis, h. e. Circulis, in Pannonia habitaverant, octennali bellô Carolus M. cdomuit exciditque. Horum atnationem unam, cui Ugrorum et Ungarorum nomen (nam multos secum e Scythia populos adduxerant Hunni) velut nihil nocituram, illis exstinctis, submovit tantum, et vallô quodam obstruxit. Arnulphus vero Imperator bellô contra Zuentebaldum Sclavinorum Principem, submotam hanc gentem reseratis aditibus in illum emisit, unde Ungaris occasio in vicinas terras erumpendi. Erant autem submoti intra angustias quasdem, quales erant angustiae Thracias dirimentes et Daciam, memiratae Matcellino, l. 27. quales etiam Sueucunorum apud eund. A quibus proin claustris illi Claustrini dicti, B. Rhenanus, Rer. Germ. Nov-Antiqq. l. 1. ubi Cl. Ottonis Notas vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.